Hľadaný výraz: Mt 5,13; Mk 9,49-50; Lk 14,34-35, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
13 Vos estis sal terrae; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus.

49 omnis enim igne salietur. 50 Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos ”.

34 Bonum est sal; si autem sal quoque evanuerit, in quo condietur? 35 Neque in terram neque in sterquilinium utile est, sed foras proiciunt illud. Qui habet aures audiendi, audiat ”.

1

mail   print   facebook   twitter